monumenta.ch > Seneca > 2 > 3 > 81 > 7 > 4 > 5 > 8 > 9 > 2 > 1 > 2 > 6 > 2 > 2 > 1 > 12 > 3 > 3 > 2 > 2 > 3 > 3c > 3c > 3 > 35 > 7 > 4 > > 1 > 5 > 76 > 65 > 8 > 71 > 1 > 85 > 73 > c > > 45 > 97 > 1 > 33 > 9 > 77 > 99 > 89 > 80 > 32 > 3 > 3 > 48 > 86 > 72 > 40 > 64 > 52 > 96 > 44 > 87 > 84 > 29 > 30 > 83 > 82 > 92 > 7 > 1 > 43 > 7 > 74 > 68 > 37 > 91 > 34 > 4 > 79 > 95 > > 67 > 47 > 53 > 46 > 36 > 63 > 24 > 28 > 41 > 90 > 22 > 60 > 5 > 32 > 5 > 75 > 8 > 8 > 6 > 16 > 38 > 31 > 18 > 69 > 10 > 29 > 58 > 17 > 50 > 23 > 35 > 19 > 13 > 78 > 56 > 9 > 26 > 61 > 66 > 14 > 27 > 55 > 39 > 49 > 59 > 57 > 62 > 94 > 70 > 54 > 93 > 5 > 11 > 88 > 1 > 1 > 15 > 33 > 42 > 98 > 29 > 6 > 6 > 36 > 24 > 32 > 34 > 51 > 16 > 25 > 22 > 28 > 10 > 6 > 35 > 19 > 26
Seneca, de Ira, 2, XXV <<< >>> XXVII
Seneca, de Ira, 2, Caput XXVI
1 Irascimur aut iis a quibus ne accipere quidem potuimus iniuriam, aut iis a quibus accipere iniuriam potuimus. 2 Ex prioribus quaedam sine sensu sunt, ut liber quem minutioribus litteris scriptum saepe proiecimus et mendosum laceravimus, ut vestimenta quae, quia displicebant, scidimus: his irasci quam stultum est, quae iram nostram nec meruerunt nec sentiunt! 3 'Sed offendunt nos videlicet qui illa fecerunt.' Primum saepe antequam hoc apud nos distinguamus irascimur. Deinde fortasse ipsi quoque artifices excusationes iustas adferent: alius non potuit melius facere quam fecit, nec ad tuam contumeliam parum didicit; alius non in hoc ut te offenderet fecit. Ad ultimum quid est dementius quam bilem in homines collectam in res effundere? 4 Atqui ut his irasci dementis est quae anima carent, sic mutis animalibus, quae nullam iniuriam nobis faciunt, quia velle non possunt; non est enim iniuria nisi a consilio profecta. Nocere itaque nobis possunt ut ferrum aut lapis, iniuriam quidem facere non possunt. 5 Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint. 6 Atqui ut his irasci stultum est, ita pueris et non multum a puerorum prudentia distantibus; omnia enim ista peccata apud aequum iudicem pro innocentia habent inprudentiam.
Seneca HOME
bnf15086.157
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik