monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32 > 35 > 35 > 32 > 11 > 15 > 17 > 27 > 25 > 23 > 14 > 12 > 31 > 13 > 26 > 32 > 19 > 35 > 32 > 10 > 28 > 22 > 16 > 34 > 32 > 24
Seneca, de Ira, 2, XXIII <<< >>> XXV
Seneca, de Ira, 2, Caput XXIV
1 Plurimum mali credulitas facit. Saepe ne audiendum quidem est, quoniam in quibusdam rebus satius est decipi quam diffidere. Tollenda ex animo suspicio et coniectura, fallacissima inritamenta: 'ille me parum humane salutavit; ille osculo meo non adhaesit; ille inchoatum sermonem cito abrupit; ille ad cenam non vocavit; illius vultus aversior visus est.' 2 Non deerit suspicioni argumentatio: simplicitate opus est et benigna rerum aestimatione. Nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque erit credamus, et quotiens suspicio nostra vana apparuerit, obiurgemus credulitatem; haec enim castigatio consuetudinem efficiet non facile credendi.
Seneca HOME
bnf15086.157