monumenta.ch > Seneca > 88 > 42 > 98 > 29 > 6 > 6 > 36 > 24 > 32 > 34 > 51 > 16 > 25 > 22
Seneca, de Ira, 2, XXI <<<     >>> XXIII

Seneca, de Ira, 2, Caput XXII

1 Sed haec ad liberos nostros pertinent; in nobis quidem sors nascendi et educatio nec vitii locum nec iam praecepti habet: sequentia ordinanda sunt. 2 Contra primas itaque causas pugnare debemus; causa autem iracundiae opinio iniuriae est, cui non facile credendum est. Ne apertis quidem manifestisque statim accedendum; quaedam enim falsa veri speciem ferunt. Dandum semper est tempus: veritatem dies aperit. 3 Ne sint aures criminantibus faciles; hoc humanae naturae vitium suspectum notumque nobis sit, quod quae inviti audimus libenter credimus et antequam iudicemus irascimur. 4 Quid quod non criminationibus tantum sed suspicionibus inpellimur et ex vultu risuque alieno peiora interpretati innocentibus irascimur? Itaque agenda est contra se causa absentis et in suspenso ira retinenda; potest enim poena dilata exigi, non potest exacta revocari.
Seneca HOME

bnf15086.156