monumenta.ch > Seneca > 26 > 19 > 10 > 38 > 18
Seneca, de Ira, 2, XVII <<<     >>> XIX

Seneca, de Ira, 2, Caput XVIII

1 Quoniam quae de ira quaeruntur tractavimus, accedamus ad remedia eius. Duo autem, ut opinor, sunt: ne incidamus in iram, et ne in ira peccemus. Ut in corporum cura alia de tuenda valetudine, alia de restituenda praecepta sunt, ita aliter iram debemus repellere, aliter compescere. Ut vitemus, quaedam ad universam vitam pertinentia praecipientur: ea in educationem et in sequentia tempora dividentur. 2 Educatio maximam diligentiam plurimumque profuturam desiderat; facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quae nobiscum creverunt.
Seneca HOME

bnf15086.154