monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32 > 35 > 35 > 32 > 11 > 15 > 17 > 27 > 25 > 23 > 14 > 12 > 31 > 13 > 26 > 32 > 19 > 35 > 32 > 10 > 28 > 22 > 16
Seneca, de Ira, 2, XV <<<     >>> XVII

Seneca, de Ira, 2, Caput XVI

1 'Animalia' inquit 'generosissima habentur quibus multum inest irae.' Errat qui ea in exemplum hominis adducit quibus pro ratione est impetus: homini pro impetu ratio est. Sed ne illis quidem omnibus idem prodest: iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga. 2 Quid quod ne illud quidem verum est, optima animalia esse iracundissima? Feras putem, quibus ex raptu alimenta sunt, meliores quo iratiores: patientiam laudaverim boum et equorum frenos sequentium. Quid est autem cur hominem ad tam infelicia exempla revoces, cum habeas mundum deumque, quem ex omnibus animalibus, ut solus imitetur, solus intellegit? 3 'Simplicissimi' inquit 'omnium habentur iracundi.' Fraudulentis enim et versutis comparantur et simplices videntur quia expositi sunt. Quos quidem non simplices dixerim sed incautos: stultis luxuriosis nepotibusque hoc nomen inponimus et omnibus vitiis parum callidis.
Seneca HOME

bnf15086.154