monumenta.ch > Seneca > 1 > 9 > 2 > 8 > 18 > 21
Seneca, de Ira, 1, XX <<<
Seneca, de Ira, 1, Caput XXI
1 Nihil ergo in ira, ne cum videtur quidem vehemens et deos hominesque despiciens, magnum, nihil nobile est. Aut si videtur alicui magnum animum ira producere, videatur et luxuria -- ebore sustineri vult, purpura vestiri, auro tegi, terras transferre, maria concludere, flumina praecipitare, nemora suspendere; 2 videatur et avaritia magni animi -- acervis auri argentique incubat et provinciarum nominibus agros colit et sub singulis vilicis latiores habet fines quam quos consules sortiebantur; 3 videatur et libido magni animi -- transnat freta, puerorum greges castrat, sub gladium mariti venit morte contempta; videatur et ambitio magni animi -- non est contenta honoribus annuis; si fieri potest, uno nomine occupare fastus vult, per omnem orbem titulos disponere. 4 Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera depressa; sola sublimis et excelsa virtus est, nec quicquam magnum est nisi quod simul placidum.
Seneca HOME
bnf15086.147