monumenta.ch > Seneca > 19 > 2 > 10 > 3 > 21 > 20 > 16
Seneca, de Ira, 1, XV <<<     >>> XVII

Seneca, de Ira, 1, Caput XVI

1 Ergo ad coercitionem errantium sceleratorumque irato castigatore non opus est; nam cum ira delictum animi sit, non oportet peccata corrigere peccantem. 'Quid ergo? non irascar latroni? Quid ergo? non irascar venefico?' Non; neque enim mihi irascor, cum sanguinem mitto. Omne poenae genus remedi loco admoveo. 2 'Tu adhuc in prima parte versaris errorum, nec graviter laberis sed frequenter: obiurgatio te primum secreta deinde publicata emendare temptabit. Tu longius iam processisti quam ut possis verbis sanari: ignominia contineberis. Tibi fortius aliquid et quod sentias inurendum est: in exilium et loca ignota mitteris. In te duriora remedia iam solida nequitia desiderat: et vincula publica et carcer adhibebitur. 3 Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, inpelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare; perbibisti nequitiam et ita visceribus inmiscuisti ut nisi cum ipsis exire non possit; olim miser mori quaeris: bene de te merebimur, auferemus tibi istam qua vexas vexaris insaniam et per tua alienaque volutato supplicia id quod unum tibi bonum superest repraesentabimus, mortem.' Quare irascar cui cum maxime prosum? interim optimum misericordiae genus est occidere. 4 Si intrassem valetudinarium exercitus [et sciens] aut domus divitis, non idem imperassem omnibus per diversa aegrotantibus: varia in tot animis vitia video et civitati curandae adhibitus sum; pro cuiusque morbo medicina quaeratur, hunc sanet verecundia, hunc peregrinatio, hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum. 5 Itaque et, si perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi iubebo non iratus sed severus; et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum inponam, sine ira eo vultu animoque ero quo serpentes et animalia venenata percutio. 6 'Iracundia opus est ad puniendum.' Quid? tibi lex videtur irasci iis quos non novit, quos non vidit, quos non futuros sperat? Illius itaque sumendus est animus, quae non irascitur sed constituit. Nam si bono viro ob mala facinora irasci convenit, et ob secundas res malorum hominum invidere conveniet. Quid enim est indignius quam florere quosdam et eos indulgentia fortunae abuti quibus nulla potest satis mala inveniri fortuna? Sed tam commoda illorum sine invidia videbit quam scelera sine ira; bonus iudex damnat inprobanda, non odit. 7 'Quid ergo? non, cum eiusmodi aliquid sapiens habebit in manibus, tangetur animus eius eritque solito commotior?' Fateor: sentiet levem quendam tenuemque motum; nam, ut dicit Zenon, in sapientis quoque animo, etiam cum vulnus sanatum est, cicatrix manet. Sentiet itaque suspiciones quasdam et umbras adfectuum, ipsis quidem carebit.
Seneca HOME

bnf15086.143

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik