monumenta.ch > Seneca > 40 > 3
Seneca, de Clementia, 2, II <<<     >>> IV

Seneca, de Clementia, 2, Caput III

1 Et ne forte decipiat nos speciosum clementiae nomen aliquando et in contrarium abducat, videamus, quid sit clementia qualisque sit et quos fines habeat. Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi vel lenitas superioris adversus inferiorem in constituendis poenis. Plura proponere tutius est, ne una finitio parum rem comprehendat et, ut ita dicam, formula excidat; itaque dici potest et inclinatio animi ad lenitatem in poena exigenda.2 Illa finitio contradictiones inveniet, quamvis maxime ad verum accedat, si dixerimus clementiam esse moderationem aliquid ex merita ac debita poena remittentem: reclamabitur nullam virtutem cuiquam minus debito facere. Atqui hoc omnes intellegunt clementiam esse, quae se flectit citra id, quod merito constitui posset.
Seneca HOME

bav1547.294 bnf6331.138 bnf6383.140 bnf15085.302 med7636.89

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik