monumenta.ch > Seneca > 24
Seneca, de Clementia, 1, XXIII <<< >>> XXV
Seneca, de Clementia, 1, Caput XXIV
1 Dicta est aliquando a senatu sententia, ut servos a liberis cultus distingueret; deinde apparuit, quantum periculum immineret, si servi nostri numerare nos coepissent. Idem scito metuendum esse, si nulli ignoscitur; cito apparebit, pars civitatis deterior quanto praegravet. Non minus principi turpia sunt multa supplicia quam medico multa funera; remissius imperanti melius paretur.2 Natura contumax est humanus animus et in contrarium atque arduum nitens sequiturque facilius quam ducitur; et ut generosi ac nobiles equi melius facili freno reguntur, ita clementiam voluntaria innocentia impetu suo sequitur, et dignam putat civitas, quam servet sibi. Plus itaque hac via proficitur.
Seneca HOME
bav1547.288 bnf6331.137 bnf6383.137 bnf15085.299 bnf15086.218 med7636.87 tbl11983.4r