monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8 > 16 > 21 > 15 > 28 > 37 > 22
Seneca, de Clementia, 1, XXI <<<     >>> XXIII

Seneca, de Clementia, 1, Caput XXII

1 Transeamus ad alienas iniurias, in quibus vindicandis haec tria lex secuta est, quae princeps quoque sequi debet: aut ut eum, quem punit, emendet, aut ut poena eius ceteros meliores reddat, aut ut sublatis malis securiores ceteri vivant. Ipsos facilius emendabis minore poena; diligentius enim vivit, cui aliquid integri superest. Nemo dignitati perditae parcit; impunitatis genus est iam non habere poenae locum.2 Civitatis autem mores magis corrigit parcitas animadversionum; facit enim consuetudinem peccandi multitudo peccantium, et minus gravis nota est, quam turba damnationum levat, et severitas, quod maximum remedium habet, adsiduitate amittit auctoritatem.3 Constituit bonos mores civitati princeps et vitia eluit, si patiens eorum est, non tamquam probet, sed tamquam invitus et cum magno tormento ad castigandum veniat. Verecundiam peccandi facit ipsa clementia regentis; gravior multo poena videtur, quae a miti viro constituitur.
Seneca HOME

bav1547.286 bnf6331.136 bnf6383.136 bnf15085.298 bnf15086.218 med7636.87 tbl11983.4r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik