monumenta.ch > Seneca > 31
Seneca, de Beneficiis, 7, XXX. <<<     >>> XXXII.

Seneca, de Beneficiis, 7, XXXI.

1 Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiae, et, si reverti ad sanitatem velit, etiam amicitia! Vincit malos pertinax bonitas: nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam vi tractus bonos non amet: quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit. Ad illa itaque cogitationes tuas flecte. Non est mihi relata gratia: quid faciam? quod dii omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignorantibus dare incipiunt, ingratis perseverant. Alius illis obiicit negligentiam nostri, alius iniquitatem; alius illos extra mundum suuum proiicit, et ignavos, hebetesque sine luce, sine ullo opera destituit. Alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris immersi confusionem aeternae noctis effugimus, quod annum cursu suo temperat, et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum, et quidvis potius quam deum appellat. Nihilominus tamen more optimorum parentum, qui maledictis suorum infantium arrident, non cessant dii beneficia congerere, de beneficiorum auctore dubitantibus: sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt, unam potentiam sortiti, prodesse. Spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu movent, siderum cursu notant tempora, hiemes aestatesque interventu lenioris spiritus molliunt; errorem labentium animorum placidi ac propitii ferunt. Imitemur illos: demus, etiam si multa in irritum data sint; demus nihilominus aliis, demus ipsis apud quos iactura facta est. Neminem ab excitanda domo ruina deterruit: et quum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus, et urbes haustas saepius eodem solo condimus. Adeo ad bonas spes pertinax animus est! Terra marique humana opera cessarent, nisi male cadentia iterum tentare libuisset.
Seneca HOME

bav1547.252

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik