monumenta.ch > Seneca > 100 > 3 > 12 > 3 > 2 > 12 > 30 > 1 > 12 > 69 > 2 > 6 > 30
Seneca, de Beneficiis, 7, XXIX. <<< >>> XXXI.
Seneca, de Beneficiis, 7, XXX.
1 Perdidi beneficium! Stulte, non nosti detrimenti tui tempora; perdidisti, sed quum dares: nunc palam factum est. Etiam in his quae videntur in perdito, moderatio plurimum profuit. Ut corporum, ita animorum molliter vitia tractanda sunt; saepe quod explicavit mora, pertinacia trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis? quid querelis? quid insectatione? quare illum liberas? quare dimittis? Si ingratus est, iam nihil debet. Quae ratio est, exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus, et patrocinium sibi nostra infamia quaerat? nec desit: "Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit; subest aliquid". Nemo non superioris dignitatem quaerendo, etiam si non inquinavit, aspersit: nec quisquam fingere contentus est levia, quum magnitudine mendacii fidem quaerat.
Seneca HOME
bav1547.251
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik