monumenta.ch > Seneca > 37 > 16 > 36 > 22 > 40 > 11 > 14 > 29 > 11 > 19 > 2 > 5 > 31 > 15 > 18 > . . . > 27 > 107 > 4 > 15 > 17 > 21 > 12 > 13 > 24 > 14 > 21 > 41 > 2 > 33 > 25 > 11 > 13 > 11 > 26 > 10 > 23 > 106 > 19 > 17 > 23 > 15 > 29
Seneca, de Beneficiis, 7, XXVIII. <<< >>> XXX.
Seneca, de Beneficiis, 7, XXIX.
1 Perdidi beneficium: numquid quae consecravimus, perdidisse nos dicimus? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene collatum. Non est ille, qualem speravimus: simus quales fuimus nos, ei dissimiles; damnum tunc factum, nunc apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur: quoniam quidem querela amissi beneficii non bene dati signum est. Quantum possumus, causam eius apud nos agamus: fortasse non potuit, fortasse ignoravit; fortasse facturus est. Quaedam nomina bona lentus ac sapiens creditor fecit, qui sustinuit, ne mora fovit. Idem nobis faciendum: nutriamus fidem languidam.
Seneca HOME
bav1547.251