monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8 > 16 > 21 > 15 > 28
Seneca, de Beneficiis, 7, XXVII. <<< >>> XXIX.
Seneca, de Beneficiis, 7, XXVIII.
1 Cogita tecum, an quibuscumque debuisti, gratiam retuleris, an nullum unquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis quae puero data sunt, ante adolescentiam elapsa: quae in iuvenem collata sunt, non perdurasse in senectutem. Quaedam perdidimus, quaedam proiecimus, quaedam a conspectu nostro paulatim exierunt: a quibusdam oculos avertimus. Ut excusem tibi imbecillitatem tuam, inprimis fragilis est memoria, et rerum turbae non sufficit: necesse est quantum recipit, emittat, et antiquissima recentissimis obruat. Sic factum est, ut minima apud te nutricis esset auctoritas: quia beneficium eius longius aetas sequens posuit; sic factum est, ut praeceptoris tibi non esset ulla veneratio; sic evenit, ut circa consularia occupato comitia, aut sacerdotiorum candidato quaesturae suffragator excideret. Fortasse vitium, de quo quereris, si te diligenter excusseris, in sinu invenies. Inique publico irasceris crimini, stulte, tuo; ut absolvaris, ignosce. Meliorem illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando; non est quod frontem eius indures: sine, si quid est pudoris residui, servet. Saepe dubiam verecundiam vox conviciantis clarior rupit: nemo id esse, quod iam videtur, timet: deprehensus pudor amittitur.
Seneca HOME
bav1547.250
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik