monumenta.ch > Seneca > 12 > 11 > 10 > 18 > 21 > 14 > 11 > 20 > 38 > 23 > 27
Seneca, de Beneficiis, 7, XXVI. <<< >>> XXVIII.
Seneca, de Beneficiis, 7, XXVII.
1 Inter affectus inquietissimos, rem quietissimam, fidem, quaeris? Si tibi vitae nostrae vera imago succurret, videberis tibi videre captae quum maxime civitatis faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu, vires in consilio sunt, velut signo ad permiscenda omnia dato. Non igni, non ferro abstinetur: soluta legibus scelera sunt: nec religio quidem, quae inter arma hostilia supplices texit, ullum impedimentum est ruentium in praedam. Hic ex privato, hic ex publico, hic ex profano, hic sacra rapit: hic effringit, hic transilit, hic non contentus angusto itinere, ipsa quibus arcetur, evertit, et in lucrum ruina venit. Hic sine caede populatur, hic spolia cruenta manu gestat: nemo non fert aliquid ex altero. In hoc aviditate generis humani, nae tu nimis fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter rapientes referentem. Si indignaris ingratos esse: indignare luxuriosos, indignare avaros, indignare impudicos, indignare aegros deformes, senes pallidos. Est istud grave vitium, est intolerabile, et quod dissociet homines, quod concordiam, qua imbecillitas nostra fulcitur, scindat ac dissipet: sed usque eo vulgare est, ut illud nec qui queritur quidem effugerit.
Seneca HOME
bav1547.249
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik