monumenta.ch > Seneca > 31 > 17 > 34 > 26
Seneca, de Beneficiis, 7, XXV. <<< >>> XXVII.
Seneca, de Beneficiis, 7, XXVI.
1 "Sed nihil, inquit, proficimus: dissimulat, oblitus est; quid facere debeam?" Quaeris rem maxime necessariam, et in qua hanc materiam consummari decet, quemadmodum ingrati ferendi sint? Placido animo, mansueto, magno. Nunquam te tam inhumanus, et immemor, et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet. Nunquam in has voces iniuria impellat: "Vellem non fecisse!" Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat. Semper illum poenitebit, si te ne nunc quidem poenitet. Non est, quod indigneris tanquam aliquid novi acciderit: magis mirari deberes, si non accidisset. Alium labor, alium impensa deterret: alium periculum, alium turpis verecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse: alium ignorantia offcii, alium pigritia, alium occupatio. Adspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper, et poscant: non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accipit. Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas? Alius libidine insanit, alius abdomini servit, alius lucri totus est, cuius summam, non vias spectat: alius invidia laborat, alius caeca ambitione, et in gladios irruente. Adiice torporem mentis ac senium, et huic contrariam inquieti pectoris agitationem, tumultusque perpetuos; adiice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est insolentem. Quid contumaciam in perversa nitentium, quid levitatem semper alio transilientem loquar? Huc accedat temeritas praeceps, et nunquam fidele consilium daturus timor, et mille errores, quibus volvimur; audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum, et publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, optare quae consequi posse spes non fuit.
Seneca HOME
bav1547.247
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik