monumenta.ch > Seneca > 29 > 40 > 22 > 36 > 16 > 22 > 28 > 37 > 15 > 21 > 16 > 8 > 24 > 18 > 2 > 10 > 14 > 10 > 5 > 19 > 15 > 18 > 26 > 34 > 17 > 14 > 23 > 9 > 7 > 20 > 19 > 31 > 13 > 12 > 43 > 18 > 14 > 13 > 6 > 25
Seneca, de Beneficiis, 7, XXIV. <<<     >>> XXVI.

Seneca, de Beneficiis, 7, XXV.

1 Aristippus aliquando delectatus unguento: "Male, inquit, istis effeminatis eveniat, qui rem tam bellam infamaverunt!" Idem dicendum est: Male istis improbis et importunis beneficiorum suorum quadruplatoribus eveniat, qui tam bellam rem, admouitionem inter amicos, sustulerunt! Ego tamen utar hoc iure amicitiae, et beneficium ab eo repetam, a quo petissem: qui alterius beneficii loco accepturus est, potuisse reddere. Nunquam, ne querens quidem, dicam: --- Eiectum littore, egentem Excepi, et regni demens in parte locavi. Non est ista admonitio: convicium est. Hoc est in odium beneficia perducere: hoc est efficere, ut ingratum esse, aut liceat, aut iuvet. Satis, abundeque est; submissis et familiaribus verbis, memoriam revocare: Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam Dulce meum. Ille invicem dicat: "Quidni merueris? eiectum littore egentem excepisti".
Seneca HOME

bav1547.246

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik