monumenta.ch > Seneca > 19 > 17 > 42 > 13 > 3 > 12 > 10 > 27 > 20 > 21 > 2 > 18 > 31 > 25 > 29 > 15 > 23 > 17 > 19 > 23 > 10 > 26 > 11 > 13 > 11 > 25 > 33 > 2 > 41 > 21 > 14 > 24
Seneca, de Beneficiis, 7, XXIII. <<< >>> XXV.
Seneca, de Beneficiis, 7, XXIV.
1 Socrates amicis audientibus: "Emissem, inquit, pallium, si nummos haberem". Neminem poposcit, onmes admonuit; a quo acciperet, ambitus fuit. Quidni esset? Quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat? at multum erat, eum fuisse, a quo Socrates acciperet. Num illos castigare mollius potuit? Emissem, inquit, pallium, si nummos haberem. Post hoc quisquis properavit, sero dat; iam Socrati defuit. Propter acerbos exactores repetere prohibemus: non ut nunquam fiat, sed ut parce.
Seneca HOME
bav1547.246