monumenta.ch > Seneca > 12 > 11 > 10 > 18 > 21 > 14 > 11 > 20 > 38 > 23
Seneca, de Beneficiis, 7, XXII. <<<     >>> XXIV.

Seneca, de Beneficiis, 7, XXIII.

1 Quoties parum fiduciae est in his quibus imperas, amplius est exigendum quam satis est, ut praestetur quantum satis est. In hoc omnis hyperbole extenditur, ut ad verum mendacio veniat. Itaque qui dixit, Qui candore nives, anteirent cursibus auras, quod non poterat fieri, dixit: ut crederetur quantum plurimum posset. Et qui dixit, Illis immobilior scopulis, violentior amne.nemini hoc quidem se persuasurum putavit, aliquem tam immobilem esse, quam scopulum. Nunquam tantum sperat hyperbola, quantum audet: sed incredibilis aftirmat, ut ad credibilia perveniat. Quum dicimus: "Qui beneficium dedit, obliviscatur :" hoc dicimus, similis sit oblito: memoria eius non appareat, nec incurrat. Quum dicimus, beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus: saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ergo? occasionem ignoranti non ostendam? necessitates illi meas non detegam? quare nescisse se aut mentiatur, aut doleat? Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quae non poscat, nec in ius vocet.
Seneca HOME

bav1547.245

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik