monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8 > 16 > 21 > 15 > 28 > 37 > 22 > 16 > 36 > 22
Seneca, de Beneficiis, 7, XXI. <<< >>> XXIII.
Seneca, de Beneficiis, 7, XXII.
1 Quod debes, quaere cui reddas: et si nemo posset, ipse te appella. Malus an bonus sit, ad te non pertinet. Redde, et accusa, non oblitus, quemadmodum inter vos officia divisa sunt: illi oblivio imperata est, tibi meminisse mandavimus. Errat tamen, si quis existimat, quum dicimus eum qui beneficium dedit, oblivisci oportere, excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae; quaedam praecipimus ultra modum, ut ad verum et suum redeant. Quum dicimus, "Meminisse non debet:" hoc volumus intelligi, praedicare non debet, nec iactare, nec gravis esse. Quidam enim beneficium quod dederunt, omnibus circulis narrant; hoc sobrii loquuntur, hoc ebrii non continent: hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt. Ut haec nimia et exprobratrix memoria subsideret, oblivisci eum qui dedit, iussimus: et plus imperando quam praestari poterat, silentium suasimus.
Seneca HOME
bav1547.244
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik