monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8 > 1 > 20 > 16 > 9 > 5 > 4 > 3 > 6 > 20 > 1 > 9 > 20
Seneca, de Beneficiis, 7, XIX. <<<     >>> XXI.

Seneca, de Beneficiis, 7, XX.

1 Sed quamvis hoc ita sit, et ex eo tempore omnia mihi in illum sint libera, ex quo, corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit: illum mihi servandum modum credam, ut si beneficium illi meum neque vires maiores daturum est in exitium commune, nec confirmaturum quas habet; id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, reddam. Servabo filium eius infantem; quid hoc beneficium obest cuiquam eorum, quos crudelitas eius lacerat? pecuniam quae satellitem stipendio teneat, non subministrabo. Si marmora et vestes desideraverit, nihil oberit cuiquam id quo luxuria eius instruitur: militem et arma non suggeram. Si pro magno petet munere artifices scenae, et scorta, et quae feritatem eius emolliant, libens offeram. Cui triremes et aeratas non mitterem, lusorias et cubiculatas, et alia ludibria regum in mari lascivientium mittam. Et si ex toto eius sanitas desperata fuerit, eadem manu beneficium omnibus dabo, illi reddam: quando ingeniis talibus vitae exitus remedium est: optimumque est obire ei, qui ad se nunquam rediturus est.2 Sed haec rara nequitia est, et semper portenti loto habita, sicut hiatus terrae, et de cavernis maris ignium eruptio. Itaque ab illa recedamus: de his loquamur vitiis, quae detestamur sine horrore. Huic homini malo, quem invenire in quolibet foro possum, quem singuli timent, reddam beneficium, quod accepi. Non oportet mihi nequitiam eius prodesse: quod meum non est, redeat ad dominum, bonus sit an malus. Quam diligenter istud excuterem, si non redderem, sed darem: Hic locus fabulam poscit.
Seneca HOME

bav1547.242

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik