monumenta.ch > Seneca > 20 > 19
Seneca, de Beneficiis, 7, XVIII. <<< >>> XX.
Seneca, de Beneficiis, 7, XIX.
1 "Reddere est, inquit, accepturo tradidisse. Quid enim si cui vinum debeas, et hoc ille infundere reticulo iubeat, aut cribro: reddidisse te dices, aut reddere voles, quod dum redditur, inter duos pereat"? Reddere, est id quod debeas, ei cuius est, volenti dare: hoc unum mihi praestandum est. Ut quidem habeat, quod a me accepit, iam ulterioris est curae. Non tutelam illi, sed fidem debeo: multoque satius est, illum non habere, quam me non reddere. Et creditori statim in macellum laturo, quod acceperit, reddam; etiam si mihi adulteram, cui numerem, delegaverit, solvant: et si nummos quos accipiet, in sinum suum discinctus fundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non servandum, quum reddidero, aut tuendum. Beneficii accepti, non redditi custodiam debeo. Dum apud me est, salvum sit; ceterum licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti. Reddam bono, quum expediet; malo, quum petet.2 "Tale, inquit, beneficium, quale accepisti, non illi potes reddere. Accepisti enim a sapiente: stulto reddis". Non; reddo illi, quale nunc potest accipere: nec per me fit quod deterius, sed per illum; id quod accepi, reddam. Cui, si ad sapientiam redierit, reddam quale accepi: dum in malis est, reddam quale ab illo potest accepi.3 "Quid, inquit, si non tantum malus factus est, sed ferus, sed immanis, qualis Apollodorus, aut Phalaris: et huic beneficium, quod acceperas, reddes"? Mutationem sapientis tantum natura non patitur; nam in pessima ab optimis lapsus, necesse est etiam in malo vestigia boni teneat. Nunquam tantum virtus exstinguitur, ut non certiores animo notas imprimat, quam ut illas eradat ulla mutatio. Ferae inter nos educatae, quum in silvas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinae retinent: tantumque a placidissimis absunt, quantum a veris feris et nunquam humanam manum passis. Nemo in summam nequitiam incidit, qui unquam haesit sapientiae; altius infectus est, quam ut ex toto elui, et transire in colorem alium possit. Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum, an et in perniciem publicam excurrat? Proposuisti enim mihi Apollodorum et Phalarin tyrannum, quorum si naturam habet intra se malus, quidni ego isti beneficium suum reddam, ne quid mihi cum eo sit iuris amplius? Si vero sanguine humano non tantum gaudet et pascitur, sed et suppliciis omnium aetatum crudelitatem insatiabilem exercet, nec ira, sed aviditate quadam saeviendi furit; si in ore parentum filios iugulat, si non contentas simplici morte, distorquet, nec urit solum perituros, sed excoquit; si arx eius cruore semper recenti madet: parum est huic beneficium non reddere. Quidquid erat, quo mihi cohaereret, intercisa iuris humani societas abscidit. Si praestitisset quidam mihi aliquid, sed arma patriae meae inferret: quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur. Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est, et sepositus a mea gente, suam exagitat: abscidit nihilominus illum tanta pravitas animi; etiam si non inimicum, invisum mihi efficit: priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
Seneca HOME
bav1547.240
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik