monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8 > 16 > 21 > 15 > 28 > 37 > 22 > 16
Seneca, de Beneficiis, 7, XV. <<<     >>> XVII.

Seneca, de Beneficiis, 7, XVI.

1 Si tamen quid sentiam quaeris, et vis signare responsum: hic beneficium recepisse se iudicet; ille se sciat non reddidisse. Hic illum dimittat: ille se teneat; hic dicat: Habeo; ille respondeat: Debeo. In omni quaestione propositum sit nobis bonum publicum. Praecludendae sont excusationes ingratis, ad quas refugere possint, et sub quibus inftiationem suam tegere. Omnia feci! fac etiam nunc. Quid? tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intelligerent iniquissimum esse, eodem loco haberi eum qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidine aut alea absumpsit, et eum qui incendio, aut latrocinio, aut aliquo casu tristiore, aliena cum suis perdidit? nullam excusationem receperunt, ut homines scirent fidem utique praestandam. Satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi, quam ab omnibus aliquam tentari.2 Omnia fecisti ut redderes. Hoc illi satis sit: tibi parum. Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur indignus est: ita tu ingratus es, nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accepit, eo libentius debes, quia dimitteris. Non rapias hoc, nec testeris: occasiones reddendi nihilominus quaeras. Redde illi, quia repetit; huic, quia remittit: illi, quia malus; huic, quia non malus.3 Ideoque non est, quod ad te hanc quaestionem iudices pertinere: an, quod beneficium quis a sapiente acceperit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens, et in malum versus est. Redderes enim et depositum, quod a sapiente accepisses: et etiam malo redderes creditum: quid est, cur non et beneficium? Quia mutatus est ille, te mutat? Quid? si quid a sano accepisses, aegro non redderes: quum plus semper imbecillo amico debeamus? et hic aeger est animo: adiuvetur, feratur: stultitia morbus est animi. Distinguendum hoc, quo magis intelligatur, existimo.
Seneca HOME

bav1547.237

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik