monumenta.ch > Seneca > 27 > 15
Seneca, de Beneficiis, 7, XIV. <<< >>> XVI.
Seneca, de Beneficiis, 7, XV.
1 "Duas, inquit, res ille tibi praestitit, voluntatem, et rem: tu quoque illi duas debes". Merito istud diceres ei qui tibi reddidit voluntatem otiosam: huic vero, qui et vult, et conatur, et nihil intentatum relinquit, non potes dicere; utrumque enim praestat, quantum in se est. Deinde, non semper numero numerus aequandus est; aliquando una res pro duabus valet. Itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas, et cupida reddendi. Quod si animus sine re, ad referendam gratiam non valet: nemo adversus deos gratus est, in quos voluntas sola confertur. "Diis, inquit, nihil aliud praestare possumus". Sed si huic quoque, cui referre gratiam debeo, nihil aliud praestare possum: quid est, quare non eo adversus hominem gratus sim, quo nihil amplius in deos confero?
Seneca HOME
bav1547.236
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik