monumenta.ch > Seneca > 13 > 23 > 14
Seneca, de Beneficiis, 7, XIII. <<<     >>> XV.

Seneca, de Beneficiis, 7, XIV.

1 Debitoris exemplum dissimile est: cui parum est pecuniam quaesisse, nisi solvit. Illic enim stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere patiatur: hic benignissimus, qui quum te viderit cursantem et sollicitum atque anxium, dicat: Mitte hanc de pectore curam. Desine tibi mollestus instare onmia a te habeo. Iniuriant mihi facis, si me quidquam amplius desiderare iudicas. Plenissime ad me pervenit animus tuus. - "Dic, inquit, mihi: reddidisse beneficium diceres illum, qui sic gratiam retulit? Eodem ergo loco est, qui reddidit, et qui non reddidit". Contra nunc illud pone: si oblitus esset accepti beneficii, si ne tentasset quidem gratus esse, negares illum gratiam retulisse. At hic diebus noctibusque se lassauit, et omnibus aliis renuntiavit officiis, huic uni imminens, et operatus, ne qua se fugeret occasio. Eodem ergo loco erunt, ille qui curam referendae gratiae abiecit, et hic qui nunquam ab illa recessit? iniquus es, si rem a me exigis, quum videas animum non defuisse. Ad summam, puta, quum captus esses, me pecuniam mutuatum, rebus meis in securitatem creditoris oppositis, navigasse hieme iam saeva, per infesta latrociniis littora, emensum quidquid periculi afferre potest etiam pacatum mare: peragratis omnibus solitudinibus, quum quos nemo non fugiebat ego quaererem, tandem ad piratas perveni: et iam te alius redemerat; negabis me gratiam retulisse? etiamne si in illa navigatione pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus perdidi? etiamne si in vincula quae detrahere tibi volui, ipse incidi? Negabis me retulisse gratiam? At mehercle Athenienses Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas vocant: et Mucii manus in hostili ara relicta, instar occisi Porsennae fuit, et semper contra fortunam luctata virtus, etiam citra effectum propositi operis, enituit. Plus praestitit, qui fugientes occasiones secutus est, et alia atque alia captavit, per quae referre gratiam posset, quam quem sine ullo sudore gratum prima fecit occasio.
Seneca HOME

bav1547.235

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik