monumenta.ch > Seneca > 13
Seneca, de Beneficiis, 7, XII. <<<     >>> XIV.

Seneca, de Beneficiis, 7, XIII.

1 Ne te traham longius, beneficium maius esse non potest: ea per quae beneficium datur, possunt esse maiora: et plura, in quae se undique benevolentia effundat, et sic sibi indulgeat, quemadmodum amantes solent: quorum plura oscula, et complexas arctiores, non augent amorem, sed exercent. Haec quoque, quae venit quaestio, profligata est in prioribus: itaque breviter perstringetur. Possunt enim in hanc, quae data sunt aliis, argumenta transferri. Quaeritur, an qui omnia fecit, ut beneficium redderet, reddiderit. Ut scias, inquit, illum non reddidisse, omnia fecit, ut redderet. Apparet ergo, non esse id factum, cuius faciendi occasionem non habuit: ut creditori suo pecuniam non solvit is, qui ut solveret, ubique quaesivit, nec invenit. Quaedam eius conditionis sunt, ut effectum praestare debeant: quibusdam pro effectu est, omnia attentasse, ut efficerent. Si omnia fecit ut sanaret, peregit medicus partes suas; etiam damnato reo, oratori constat eloquentiae officium, si omni iure usus est. Laus imperatoria etiam victo duci redditur, si et prudentia, et industria, et fortitudo muneribus suis functa est. Omnia fecit, ut beneficium redderet: obstitit illi felicitas tua. Nihil incidit durius, quod veram amicitiam experiretur. Locupleti donare non potuit, sano assidere, felici succurrere: gratiam retulit, etiam si tu beneficium non recepisti. Praeterea, huic intentus semper, et huius rei tempus opperiens, qui in hoc multum curae, multum sedulitatis impendit, plus laboravit, quam cui cito referre gratiam contigit.
Seneca HOME

bav1547.233

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik