monumenta.ch > Seneca > 12 > 11 > 10 > 18 > 21 > 14 > 11 > 20 > 38 > 23 > 27 > 16 > 28 > 22 > 26 > 17 > 25 > 6 > 13 > 14 > 18 > 43 > 12
Seneca, de Beneficiis, 7, XI. <<<     >>> XIII.

Seneca, de Beneficiis, 7, XII.

1 Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sapientis omnia sunt. Aeque nihil prohibet, quum omnia amicis dicamus esse communia, aliquid amico donari. Non enim mihi sic cum amico communia sont, quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars illius; sed quomodo patri matrique communes liberi sunt: quibus quum duo sunt, non singuli singulos habent, sed singuli binos. Primum omnium iam efficiam, ut quisquis est iste, qui me in societatem vocat, sciat se nihil mecum habere commune. Quare? quia hoc consortium solum inter sapientes est, inter quos amicitia est; ceteri non magis amici sunt, quam socii. Deinde pluribus modis communia sunt. Equestria omnium equitum romanorum sunt: in illis tamen locus meus fit proprius, quem occupavi; hoc si cui cessi, quamvis illi communi re cesserim, tamen aliquid dedisse videor. Quaedam quorumdam sub certa conditione sunt; habeo in equestribus locum, non ut vendam, non ut locem, non ut habitem: in hoc tantum, ut spectem. Propterea, non mentiar, si dicam me habere in equestribus locum: sed quum in theatrum veni, si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia sedere mihi licet; et non habeo, quia ab his, cum quibus ius mihi loci commune est, occupatus est. Idem inter amicos puta fieri. Quidquid habet amicus, commune est nobis: sed illius proprium est, qui tenet; uti his, illo nolente, non possum. Derides me, inquis. Si quod amici est, meum est, liceat mihi vendere. Non licet; nam nec equestria, et tamen communia tibi cum ceteris equitibus sunt. Non est argumentum, ideo aliquid tuum non esse, quia vendere non potes, quia cousumere, quia mutare in deterius aut melius non potes. Tuum enim est, etiam quod sub lege certa tuum est. Accepi, sed cuncti non minus.
Seneca HOME

bav1547.232

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik