monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10
Seneca, de Beneficiis, 7, IX. <<<     >>> XI.

Seneca, de Beneficiis, 7, X.

1 "Quid agis, avaritia? quot rerum caritate aurum tuum victum est! omnia ista quae retuli in maiore honore pretioque sunt. Nunc volo tuas opes recognoscere, laminas utriusque materiae, ad quas cupiditas nostra caligat. At mehercule terra, quae quidquid utile futurum nobis erat protulit, ista defodit et mersit, et ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodituris, toto pondere incubuit. Video ferrum ex iisdem tenebris esse prolatum, quibus aurum et argentum: ne aut instrumentum in caedes mutuas deesset, aut pretium. Et adhuc ista aliquam materiam habent: est in quo errorem oculorum animus subsequi possit; video istic diplomata, et syngraphas, et cautiones, vacua habendi simulacra, umbras quasdam avaritiae laborantis, per quas decipiant animum, inanium opinione gaudentem. Quid enim ista sunt? quid foenus, et katendarium, et usura; nisi humanae cupiditatis extra naturam quaesita nomina? Possum de rerum natura queri, quod aurum argentumque non interius absconderit, quod non illis maius, quam quod detrahi posset, pondus iniecerit. Quid sunt istae tabulae, quid computationes, et venale tempus, et sanguinolentae centesimae? Voluntaria mala ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est, quod subiici oculis, quod teneri manu possit, inanis avaritiae somnia. O miserum, si quem delectat sui patrimonii liber magnus, et vasta spatia terrarum colenda per uinctos, et immensi greges pecorum per provincias ac regna pascendi, et familia bellicosis nationibus maior, et aedificia privata laxitatem urbium magnarum uincentia! Quum bene ista, per quae divitias suas disposuit ac fudit, circumspexerit, superbumque se fecerit, si quidquid habet ei quod cupit comparet, pauper est. Dimitte me, et illis divitiis meis redde. Ego regnum sapientiae novi, magnum, securum; ego sic omnia habeo ut omnium sint".
Seneca HOME

bav1547.230

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik