monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9
Seneca, de Beneficiis, 7, VIII. <<< >>> X.
Seneca, de Beneficiis, 7, IX.
1 Demetrio si res nostras aliquis deorum possidendas velit tradere sub lege certa, ne liceat donare, affirmaverim repudiaturum, dicturumve: "Ego vero me ad istud inextricabile pondus non alligo, nec in altam faecem rerum hune expeditum hominem demitto. Quid ad me defers populorum omnium mala? quae nec daturus quidem acciperem: quoniam multa video, quae me donare non deceat. Volo sub conspectu meo ponere, quae gentium oculos regumque praestringunt? volo intueri pretia sanguinis, animarumque vestrarum? Prima mihi luxuriae spolia propone: sive illa vis per ordinem expandere, sive, ut est melius, in unum acervum dare. Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem, et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas, ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa quae placet varietas, subditis medicamentis, in similitudinem veri coloratur. Video istic mensas, et aestimatum lignum senatoris censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris infelicitas torsit. Video istic crystallina, quorum accendit fragilitas pretium; omnium enim rerum voluptas apud imperitos, ipso quo fugare debet periculo, crescit. Video murrhina pocula: parum scilicet luxuria magno fuerit, nisi quod vomant capacibus gemmis, inter se pronunciaverint. Video uniones, non singulos singulis auribus comparatos: iam enim exercitatae aures oneri ferendo sunt; iunguntur inter se, et insuper alii binis superponuntur: non satis muliebris insania viros subiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependisseut. Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est quo defendi aut corpus, aut denique pudor possit: quibus sumptis, mulier parum liquido nudam se non esse iurabit. Haec ingenti summa ab ignotis etiam ad commercium gentibus arcessuntur, ut matronae nostrae, ne adulteris quidem, plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant.
Seneca HOME
bav1547.228
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik