monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8
Seneca, de Beneficiis, 7, VII. <<<     >>> IX.

Seneca, de Beneficiis, 7, VIII.

1 Ergo quum animum sapientis intuemur potentem omnium, et per universa dimissum, omnia illius esse dicimus, quum ad hoc ius quotidianum, si ita res tulerit, capite censebitur. Multum interest, possessio eius animi magnitudine aestimetur, an censu: haec universa habere, de quibus loqueris, abominabitur. Non referam tibi Socratem, Chrysippum, Zenonem, et ceteros magnos quidem viros, maiores quidem quia in laudem vetustorum invidia non obstat. Paulo ante Demetrium retuli: quem mihi videtur rerum natura nostris tulisse temporihus, ut ostenderet, nec illum a nobis corrumpi, nec nos ab illo corripi posse: virum exactae, licet neget ipse, sapientiae, firmaeque in his, quae proposuit, constantiae; eloquentiae vero eius quae res fortissimas deceat, non concinnatae, nec in verba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis. Huic non dubito, quin providentia et talem vitam, et talem dicendi facultatem dederit, ne aut exemplum saeculo nostro, aut convicium deesset.
Seneca HOME

bav1547.227

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik