monumenta.ch > Seneca > 7
Seneca, de Beneficiis, 7, VI. <<< >>> VIII.
Seneca, de Beneficiis, 7, VII.
1 Bion modo omnes sacrilegos argumentis esse colligit, modo neminem. Quum omnes de saxo deiecturus est, dicit: Quisquis id quod deorum est, sustulit et consumpsit, atque in usum suum vertit, sacrilegus est: omnia autem deorum sunt: quod quisque ergo tollit, deorum tollit, quorum omnia sunt: ergo quisquis tollit aliquid, sacrilegus est. Deinde quum effringi templa, et expilari impune Capitolium iubet, dicit: Nullum sacrilegium esse; quia quidquid sublatum est ex eo loco qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est. Hic respondetur: Omnia quidem deorum esse, sed non omnia diis dicata. In his observari sacrilegium, quae religio numini adscripsit. Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum: et tamen a sacris profana discerni, et non omnia licere in angulo, cui nomen fani impositum est, quae sub caelo et conspectu siderum licent. Iniuriant sacrilegus Deo quidem non potest facere: quem extra ictum sua divinitas posuit: sed punitur, quia tanquam Deo fecit. Opinio illum nostra ac sua obligat poenae. Quomodo ergo sacrilegus videtur, qui aliquid aufert sacri, etiamsi quocumque transtulit quod surripuerat, intra terminos est mundi: sic et sapienti furtum potest fieri. Aufertur enim illi non ex his quae universa habet, sed ex his quibus dominos inscriptus est, quae viritim ei serviunt. lllam alteram possessionem agnoscet, hanc nolet habere, etsi poterit: emittetque illam vocem, quam romanus imperator emisit, quum illi ob virtutem et bene gestam rempublicam tantum agri decerneretur, quantum arando uno die circuire potuisset: Non est, inquit, vobis eo opus cive, cui plus opus sit, quam uni civi. Quanto maioris viri putas, respuisse hoc munus, quam meruisse? multi enim fines aliis abstulerunt, sibi nemo constituit.
Seneca HOME
bav1547.226
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik