monumenta.ch > Seneca > 14 > 53 > 49 > 7 > 25 > 65 > 72 > 26 > 38 > 23 > 46 > 79 > 80 > 44 > 77 > 34 > 43 > 22 > 52 > 37 > 30 > 40 > 36 > 28 > 48 > 24 > 7 > 71 > 73 > 76 > 1 > 7 > 45 > 6 > 32 > 33 > 41 > 15 > 1 > 9 > 7 > 2 > 8 > 21 > 7 > 6
Seneca, de Beneficiis, 7, V. <<< >>> VII.
Seneca, de Beneficiis, 7, VI.
1 In omnibus istis quae modo retuli, uterque eiusdem rei dominus est; quomodo? quia alter rei dominus est, alter usus. Libros dicimus esse Ciceronis: eosdem Dorus librarius suos vocat: et utrumque verum est; alter illos tanquam auctor sibi, alter tanquam emptor asserit: ac recte utriusque dicuntur esse. Utriusque enim sunt: sed non eodem modo; sic potest T- Livius a Doro accipere, aut emere libros sues. Possum donare sapienti, quod viritim meum est, licet illius sint omnia. Nam quum regio more cuncta conscientia possideat; singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa; et accipere munus, et debere, et emere, et conducere potest. Caesar omnia habet, fiscus eius privata tantum, ac sua: et universa in imperio eius sunt, in patrimonio propria. Quid eius sit, quid non sit, sine diminutione imperii quaeritur; nam id quoque quod tanquam alienum abiudicatur, aliter illius est. Sic sapiens uuiuersa animo possidet, iure ac dominio sua.
Seneca HOME
bav1547.225
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik