monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8 > 1 > 20 > 16 > 9 > 5
Seneca, de Beneficiis, 7, IV. <<< >>> VI.
Seneca, de Beneficiis, 7, V.
1 Etenim sic omnia sapientis esse dico, ut nihilominus proprium quisque in rebus suis dominium habeat: quemadmodum sub optimo rege omnia rex imperio possidet, singuli dominio. Tempus istius probandae rei veniet; interim hoc huic quaestioni sat est, id quod aliter sapientis, aliter meum est, me posse donare sapienti. Nec mirum est aliquid ei, cuius est totum, posse donari. Conduxi domum a te: in hac aliquid tuum, aliquid meum; res tua est: usus rei tuae meus est. Itaque nec fructus tanges, colono tuo prohibente, quamvis tua in possessione nascantur: et si annona carior fuerit, aut fames, Heu frustra magnum alterius spectabis acervum in tuo natum, in tuo positum, in horrea iturum tua. Nec conductum meum, quanquam sis dominus, intrabis: nec servum tuum, mercenarium meum abduces: et quum abs te rhedam conduxero, beneficium accipies, si tibi in vehiculo tuo sedere permisero. Vides ergo posse fieri, ut aliquis, accipiendo quod suum est, munus accipiat.
Seneca HOME
bav1547.224
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik