monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8 > 1 > 20 > 16 > 9 > 5 > 4
Seneca, de Beneficiis, 7, III. <<<     >>> V.

Seneca, de Beneficiis, 7, IV.

1 "Hoc ipsum, inquis, volui; teneo te: volo videre, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, expliceris. Dic mihi, quemadmodum potest aliquis donare sapienti, si omnia sapientis sunt? nam id quoque quod illi donat, ipsius est. Itaque non potest dari beneficium sapienti: cui quidquid datur, de suo datur; atqui dicitis, sapienti posse donari. Idem autem me scito et de amicis interrogare. Omnia dicitis illis esse communia: ergo nemo quidquam amico donare potest: donat enim illi communia".2 Nihil prohibet aliquid et sapientis esse, et eius qui possidet, cul datum et assignatum est. Iure civili omnia regis sunt: et tamen illa quorum ad regem pertinet universa possessio, in singulos dominos descripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem suum. Itaque dare regi et domum, et mancipium; et pecuniam possumus: nec donare illi de suo dicimur. Ad reges enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietas. Fines Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt; et totus ager huius aut illius reipublicae est: pars deinde suo domino quoque censetur; ideoque donare agros nostros reipublicae possumus, quamvis illius esse dicantur: quia aliter illius sunt, aliter mei. Numquid dubium est, quin servus cum peculio domini sit? dat tamen domino son munus. Non enim ideo nihil habet servus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit: nec ideo non est munus, quum volens dedit, quia potuit eripi, etiamsi noluisset. Quemadmodum probemus omnia (nunc enim omnia sapientis esse, inter nos convenit), illud quod quaeritur colligendum est, quomodo liberalitatis materia adversus eum supersit, cuius universa esse concessimus. Omnia patris sunt, quae in liberorum manu sunt: quis tamen nescit, donare aliquid et filium patri? Omnia deorum sunt: tamen et diis posuimus donum, et stipem iecimus. Non ideo quod habeo, meum non est, si tuum est: potest enim idem esse meum et tuum.3 "Is, inquit, cuius prostitutae sunt, leno est: omnia autem sapientis sunt; inter omnia autem et prostitutae sunt; ergo et prostitutae sapientis sunt; leno autem est, cuius prostitutae sunt: ero sapiens est leno".4 Sic illum vetant emere; dicunt enim: "Nemo rem suam emit: omnia autem sapientis sunt: ergo sapiens nihil emit". Sic vetant et mutuum sumere, quia nemo usuram pro pecunia sua pendat. Innumerabilia sunt, per quae cavillantur, quum pulcherrime, quid a nobis dicatur, intelligant.
Seneca HOME

bav1547.222

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik