monumenta.ch > Seneca > 2
Seneca, de Beneficiis, 7, I. <<< >>> III.
Seneca, de Beneficiis, 7, II.
1 Haec Demetrius noster utraque manu tenere proficientem iubet; haec nusquam dimittere, immo affigere et partum sui facere, eoque quotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria, et ubique ac statim desiderata praesto sint, et sine mora ulla veniat illa turpis honestique distinctio, sciatque nec malum esse ullum nisi turpe, nec bonum nisi honestum. Hac regula vitae opera distribuat: ad hanc legem et agat cuncta, et exigat: miserrimosque mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos, quorum animus inerti otio torpet. Dicat ipse sibi: Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta: quo avidius hausta est, citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut poeniteat, aut pudeat. In qua nihil est magnificum, aut quod naturam hominis, diis proximi, deceat: res humilis, membrorum turpium ac vilium ministerio veniens, exitu foeda. Ista est voluptas et homine et viro digna, non implere corpus, nec saginare, nec cupiditates irritare, quarum tutissima est quies: sed perturbatione carere, et ea quam hominum inter se rixantium ambitus concutit, et ea, quae intolerabilis ex alto venit, ubi de diis famae creditum est, vitiisque illos nostris aestimavimus. Hanc voluptatem aequalem, intrepidam, nunquam sensuram sui taedium, percipit hic quem deformamus quummaxime: qui, ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus, praesentibus gaudet, ex futuro non pendet; nihil enim firmi habet, qui in incerta propensus est. Magnis itaque curis exemptus, et distorquentibus mentem, nihil sperat, aut cupit, nec se mittit in dubium, suo contentus. Nec illum existimes parvo esse contentum; omnia illius sunt, non sic, quemadmodum Alexandri fuerunt: cui, quamquam in littore maris Rubri steterat, plus deerat quam qua venerat; illius ne ea, quidem erant, quae tenebat, aut vicerat, quum in Oceano Onesicritus praemissus explorator erraret, et bella in ignoto mari quaereret. Non satis apparebat inopem esse, qui extra naturae terminus arma proferret? qui se in profundum, inexploratum et immensum, aviditate caeca prorsus immitteret? Quid interest, quot eripuerit regna, quot dederit, quantum terrarum tributo premat? tantum illi deest, quantum cupit.
Seneca HOME
bav1547.219
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik