monumenta.ch > Seneca > 1
>>> Seneca, de Beneficiis, 7, II.
Seneca, de Beneficiis, 7, I.
1 Bonum, mi Liberalis, habeas animum volo :2 In manibus terrae. Non hic te carmine longo,3 Atque per ambages et longa exorsa tenebo.4 Reliqua hic liber cogit, et, exhausta materia, circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim. Boni tamen consules quidquid superest, quum tibi superfuerit. Si voluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus crescere, et ea pars in finem reservari, quam quilibet etiam satiatus appeteret. Sed quidquid maxime necessarium erat, in primum congessi: nunc si quid effugit, recolligo. Nec mehercule, si me interrogas, nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sint quae regunt mores, persequi cetera, non in remedium animi, sed in exercitationem ingenii inventa.5 Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, vir meo iudicio magnus, etiamsi maximis comparetur, solet: "Plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae teneas, sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum. Quemadmodum, inquit, magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub adversario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene et diligenter exercuit, et eorum occasiones intentus exspectat: nec enim refert, quam multa sciat, si scit quantum victorias satis est: sic in hoc studio multa delectant, pauca vincunt. Licet nescias, quae, ratio Oceanum effundat ac revocet: quare septimus quisque annus aetati signum imprimat: quare latitudo porticus ex remoto spectantibus, non servet proportionem suam, sed ultima in angustias coeant, et columnarum novissime intervalla iungantur: quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat; utrum unus concubitus spargatur in duos, an toties concepti sint: cur pariter natis fata diversa sint, maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest. Non multum tibi nocebit transisse, quae nec licet scire, nec prodest. Involuta veritas in alto latet. Nec de malignitate naturae queri possumus: quia nullius rei difficilis inventio est, nisi cuius hic unus inventae fructus est, invenisse.6 Quidquid nos meliores beatosque facturum est, aut in aperto, aut in proximo posuit. Si animus fortuita contempsit, si se supra metum sustulit, nec avida spe infinita complectitur, sed didicit a se petere divitias: si deorum hominumque formidinem eiecit, et scit non multum esse ab homine timendum, a Deo nihil: si contemptor omnium, quibus torquetur vita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat, mortem nullius mali esse materiam, multorum finem: si animum virtuti consecravit, et, quacumque vocat illa, planum putat: si, sociale animal et in commune genitus, mundum ut unam omnium domum spectat, et conscientiam suam diis aperit, semperque tanquam in publico vivit, se magis veritus quam alios: subductus ille tempestatibus, in solido ac sereno stetit, consummavitque scientiam utilem, atque necessariam; reliqua oblectamenta otii sunt. Licet enim iam in tutum retracto animo, ad haec quoque excurrere, cultum, non robur, ingeniis afferentia".
Seneca HOME
bav1547.216
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik