monumenta.ch > Seneca > 12 > 11 > 10 > 18 > 21 > 14 > 11 > 20 > 38 > 23 > 27 > 16 > 28 > 22 > 26 > 17 > 25 > 6 > 13 > 14 > 18 > 43
Seneca, de Beneficiis, 6, XLII. <<<
Seneca, de Beneficiis, 6, XLIII.
1 In magnas erroribus sunt, qui ingentis animi credunt; proferre, donare, plurium sinum ac domum replere, quum ista interdum non magnus animus faciat, sed magna fortuna. Nesciunt, quanto interim maius ac difficilius sit capere, quam fundere. Nam ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque ubi ex virtute fit, par est: non minoris est animi beneficium debere, quam dare; eo quidem operosius hoc quam illud, quo maiore diligentia custodiuntur accepta, quam dantur. Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestive, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat. Positum est illi apud me: nec illius nomine, nec meo timeo. Bene illi cautum est: non potest hoc beneficium perdere, nisi mecum immo ne mecum quidem. Egi illi gratias, id est, retuli. Qui nimis de beneficio reddendo cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat: praestet se in utrumque facilem; si vult recipere beneficium, referamus, reddamusque laeti. Illud apud nos custodiri mavult: quid thesaurum eius eruimus? quid custodiam recusamus? dignus est, cui ultrum volet, liceat. Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tanquam non ducere, sed sequi debeat.
Seneca HOME
bav1547.215
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik