monumenta.ch > Seneca > 42
Seneca, de Beneficiis, 6, XLI. <<<     >>> XLIII.

Seneca, de Beneficiis, 6, XLII.

1 Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te affectum, et quasi manu prendere, verentis et aestuantis, ne in ullo officio sis tardior. Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui, et ex conscientia veri amoris dimissa omnis anxietas. Tanquam convicium est: Recipe, quod debeo: hoc primum beneficii dati sit ius, ut recipiendi tempus eligat, qui dedit. - At vereor, ne homines de me sequius loquantur. - Male agit, qui famae, non conscientiae gratus est. Duos istius rei iudices habes: te, quem non potes fallere; et illum, quem potes. - Quid ergo, si nulla intervenerit occasio? semper debebo? - Debebis: sed palam debebis, sed libenter debebis, sed cum magna voluptate apud te depositum intueberis. Paenitet accepti beneficii, quem nondum redditi piget; quare qui tibi dignus visus est a quo acciperes, indignas videatur, cui debeas?
Seneca HOME

bav1547.214

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik