monumenta.ch > Seneca > 4 > 41
Seneca, de Beneficiis, 6, XL. <<<     >>> XLII.

Seneca, de Beneficiis, 6, XLI.

1 Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia secure debere, et occasiones reddendorum observare, non manu facere: hanc ipsam cupiditatem primo quoque tempore liberandi se, meminerimus ingrati esse. Nemo enim libenter reddit, quod invitus debet: et quod apud se non vult esse, onus iudicat esse, non munus. Quanto melius ac iustius, in promptu habere merita amicorum et offerre, non ingerere, nec obaeratum se iudicare? quoniam beneficium commune vinculum est, et inter se duos alligat. Dic, Nihil moror, quo minus tuum revertatur ad te: opto hilaris accipias; si necessitas alterutri nostrum imminet, fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris beneficium recipere, aut ego accipere, det potius qui solet. Ego paratus sum. Nulla mora in Turno! ostendam hunc animum, quum primum tempus advenerit: interim dii testes sunt.
Seneca HOME

bav1547.213

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik