monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8 > 16 > 21 > 15 > 28 > 37 > 22 > 16 > 36 > 22 > 40
Seneca, de Beneficiis, 6, XXXIX. <<<     >>> XLI.

Seneca, de Beneficiis, 6, XL.

1 Vide quam sis aequus! horm optares nihil, si tibi beneficium non dedisset. Ut alia taceam, quae graviora committis, pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non exspectas suum cuiusque rei tempus: quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit. Quomodo non semper beneficium recipiendum est, sic non utique reddendum. Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses: quanto ingratior es, qui desiderare me cogis? Exspecta; quare subsidere apud te munus meum non vis? quare obligatum moleste fers? quare, quasi cum acerbo foeneratore, signare parem properas? Quid mihi negotium quaeris? quid in me deos immittis? quomodo exigeres, qui sic reddis?
Seneca HOME

bav1547.212

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik