monumenta.ch > Seneca > 20 > 39
Seneca, de Beneficiis, 6, XXXVIII. <<<     >>> XL.

Seneca, de Beneficiis, 6, XXXIX.

1 Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est: sicut hoc votum amici, quod in manibus est, male utentis bona voluntate, et in id vitium incidentis, quod evitat; nam dum gratum animum festinat ostendere, ingratus est. Hic, ait, in potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non possit; tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur. Haec diis audientibus! Circumveniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere; instet potens inimicus et gravis, infesta turba nec inermis, et creditor urgeat et accusator.
Seneca HOME

bav1547.212