monumenta.ch > Seneca > 12 > 11 > 10 > 18 > 21 > 14 > 11 > 20 > 38
Seneca, de Beneficiis, 6, XXXVII. <<<     >>> XXXIX.

Seneca, de Beneficiis, 6, XXXVIII.

1 In quibusdam civitatibus impium votum sceleris vicem tenuit. Demades certe Athenis, eum qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, quum probasset magnum lucrum optasse: quod contingere illi sine multorum morte non poterat. Quaeri tamen solet, an merito damnatus sit. Fortasse optavit, non ut multis venderet, sed ut care: ut parvo sibi constarent, quae venditurus esset. Quum constet negotiatio ex empto et vendito, quare votum eius in unam partem trahis, quum lucrum ex utraque sit? Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes: omnes enim idem volunt, id est, intra se optant. Magnam hominum partem damnabis; cui enim non ex alieno incommodo lucrum? Miles bellum optat, si gloriam; agricolam annonae caritas erigit; eloquentiae exceptat pretium lilium numerus; medicis gravis annus in quaestu est; institores delicatarum mercium iuventus corrupta locupletat; nulla tempestate, nullo igne laedantur tecta, iacebit opera fabrilis. Unius votum deprehensum est, omnium simile est: An tu Arruntium et Aterium, et ceteros qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere, quae designatores et libitinarios, vota? illi tamen quorum mortes optent, nesciunt: hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam rei plurimum est, mori cupiunt. Illorum damno nemo vivit: hos quisquis differt, exhaurit. Optant ergo, non tantum ut accipiant, quod turpi servitute meruerunt, sed etiam ut tributo gravi liberentur. Non est itaque dubium, quin hi magis quod damnatum est in uno, optent: quibus quisquis morte profuturus est, vita nocet. Omnium tamen istorum tam nota sunt vota, quam impunita. Denique se quisque consulat, et in secretum pectoris sui redeat, et inspiciat quid tacitus optaverit; quam multa sont vota, quae etiam sibi fateri pudet! quam pauca, quae facere coram teste possimus!
Seneca HOME

bav1547.210

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik