monumenta.ch > Seneca > 35
Seneca, de Beneficiis, 6, XXXIV. <<< >>> XXXVI.
Seneca, de Beneficiis, 6, XXXV.
1 Ista, inquam, nimia festinatio ingrati est; id apertius exprimere non possum, quam si repetivero quod dixi. Non vis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere videris, "Quando isto carebo? quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim". Si optares ut illi solveres de suo, multum abesse videreris a grato: hoc quod optas, iniquius est. Exsecraris enim illum, et caput sanctum tibi dira imprecatione defigis. Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si captivitatem, si famem ac metum imprecareris. Aliquid interest, utrum vox ista voti sit tui? Sanius aliquid enim horum optas! I nunc, et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum ad inficiationem beneficii perveniret.
Seneca HOME
bav1547.208