monumenta.ch > Seneca > 21 > 33
Seneca, de Beneficiis, 6, XXXII. <<<     >>> XXXIV.

Seneca, de Beneficiis, 6, XXXIII.

1 Sed ut me ad propositum reducam, vides quam facile sit gratiam referre felicibus, et in summo humanarum opum positis. Dic illis non quod volunt audire, sed quod audisse semper volent: plenas aures adulationibus aliquando vera vox intret: da consilium utile. Quaeris, quid felici praestare possis? effice, ne felicitati suae credat, ut sciat illam multis et fidis manibus continendam. Parum in illam contuleris, si illi semel stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris, docuerisque mobilia esse quae dedit casus, et maiore cursu fugere quam veniunt; nec his portionibus, quibus ad summa perventum est, retro iri, sed saepe inter fortunam maximam et ultimam nihil interesse? Nescis quantum sit pretium amicitiae, si non intelligis multum te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus tantum, sed saeculis raram; quae non aliubi magis deest, quam ubi creditur abundare. Quid? istos tu libros, quos vix nomenclatorum complectitur aut memoria, aut manus, amicorum existimas esse? Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas admissiones digeruntur. Consuetudo ista vetus est regibus, regesque simulantibus, populum amicorum describere. Est proprium superbiae, magno aestimare introitum ac tactum sui liminis, et pro honore dare, ut ostio suo propius assideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sont ostia, quae receptos quoque excludunt.
Seneca HOME

bav1547.205

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik