monumenta.ch > Seneca > 19 > 15 > 22 > 24 > 18 > 32
Seneca, de Beneficiis, 6, XXXI. <<< >>> XXXIII.
Seneca, de Beneficiis, 6, XXXII.
1 Divus Augustus fliam ultra impudicitiae maledictum impudicam relegavit, et flagitia principalis domus in publicum emisit: admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comessationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, quotidianum . ad Marsyam concursum, quum ex adultera in quaestuariam versa, ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret. Haec tam vindicanda principe quam tacenda, quia quarumdam rerum turpitudo etiam ad vindicantem redit, parum potens irae publicaverat. Deinde quum, interposito tempore, in locum irae subisset verecundia, gemens, quod non illa silentio pressisset, quae tamdiu nescierat, donec loqui turpe esset, saepe exclamavit: "Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa, aut Maecenas vixisset". Adeo tot habenti millia hominum, duos reparare difficile est! Caesae sont legiones, et protinus scriptae; fracta classis, et infra paucos dies natavit nova; saevitum est in opera publica ignibus, surrexerunt meliora consumptis tota vita, Agrippae et Maecenatis vacavit locus. Quid putem? defuisse similes qui assumerentur, an ipsius vitium fuisse, qui maluit queri, quam quaerere? Non est quod existimemus, Agrippam et Maecenatem solitos illi vera dicere: qui si vixissent, inter dissimulantes fuissent. Regalis ingenii nos est, in praesentium contumeliam amissa laudare, et his virtutem dare vera dicendi, a quibus iam audiendi periculum non est.
Seneca HOME
bav1547.203
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik