monumenta.ch > Seneca > 21 > 31
Seneca, de Beneficiis, 6, XXX. <<< >>> XXXII.
Seneca, de Beneficiis, 6, XXXI.
1 Quum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque quam caducis confideret, nemo non impulit. Alius aiebat, non laturos nuntium belli, et ad primam adventus famam terga versuros: alius, nihil esse dubii, quin illa mole non vinci solum Graecia, sed obrui posset: magis verendum, ne vacuas desertasque urbes invenirent, et profugis hostibus vastae solitudines relinquerentur, non habituris ubi tantas vires exercere possent. Alius, illi vix rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria, militi castra, explicandis equestribus copiis campestria, vix patere caelum satis ad emittenda omni manu tela. Quum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit: "ipsam illam qua sibi placeret multitudinem, indigestam et gravem, metuendam esse ducenti: non enim vires, sed pondus habere: immodica nunquam regi posse; nec diu durare, quidquid regi non potest. In primo, inquit, statim monte Lacones obiecti, dabunt tibi sui experimentum. Tot ista gentium millia trecenti morabuntur, haerebunt in vestigio fixi, et commissas sibi angustias tuebuntur, et corporibus obstruent; tota illos Asia non movebit loco; tantas minas belli, et paene totius generis humani ruentis impetum, paucissimi sistent. Quum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis, et aestimabis futura damna, quum putaveris quanti Thermopylarum angusta constiterint. Scies te fugari posse, quum scieris posse retineri. Cedent quidem tibi pluribus locis, velut torrentis modo ablati, cuius cum magno terrore prima vis defluit: deinde hinc atque ilinc coorientur, et tuis te viribus prement. Verum est quod dicitur, maiorem belli apparatum esse, quam qui recipi ab his regionibus possit, quas oppugnare constitues. Sed haec res contra nos est: ob hoc ipsum te Graecia vincet, quia non capit; uti toto te non potes. Praeterea, quae una rebus salus est, occurrere ad primos rerum impetus, et inclinatis opera ferre non poteris, nec fulcire ac firmare labantia. Multo ante vinceris, quam victum esse te sentias. Ceterum non est, quod exercitum tuum ob hoc sustineri putes non posse, quia numerus eius duci quoque ignotus est. Nihil tam magnum est, quod perire non possit: cui nascitur in.perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua, causa".2 Acciderunt quae Demaratus praedixerat. Divina atque humana impellentem, et mutantem quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt; stratusque per totam passim Graeciam Xerxes intellexit, quantum ab exercitu turba distaret. Itaque Xerxes, pudore quam damno miserior, Demarato gratias egit, quod solus sibi verum dixisset, et permisit petere quod vellet; petiit ille, ut Sardes, maximam Asiae civitatem, curru vectus intraret, rectam capite tiaram gerens; id solis datum regibus. Dignus fuerat praemio, antequam peteret: sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum diceret regi, nisi qui non dicebat sibi!
Seneca HOME
bav1547.200
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik