monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8 > 16 > 21 > 15 > 28 > 37 > 22 > 16 > 36 > 22 > 40 > 11 > 14 > 29
Seneca, de Beneficiis, 6, XXVIII. <<<     >>> XXX.

Seneca, de Beneficiis, 6, XXIX.

1 Quanto hoc honestius votum est: Opto in eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, nunquam desideret! Sequatur illum materia, qua tam benigne utatur largiendo iuvandoque, ut nunquam illi sit dandorum beneficiorum mopia, datorum paenitentia. Naturam per se pronam ad humanitatem, ad misericordiam, et clementiam, irritet ac provocet turba gratorum: quos illi et habere contingat, nec experiri necesse sit. Ipse nulli implacabilis sit, ipsi nemo placandus; tam aequali in eum fortuna indulgentia perseveret, ut nemo in illum possit esse, nisi conscientia gratus.2 Quanto haec iustiora vota sunt, quae te in nullam occasionem differunt, sed gratum statim faciunt! Quid enim prohibet referre gratiam prosperis rebus? quam multa sunt, per quae quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus? fidele consilium, assidua conversatio, sermo comis, et sine adulatione iucundus; aures, si deliberare velit, diligentes; tutae, si credere; convictus familiaritas. Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit.
Seneca HOME

bav1547.198

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik