monumenta.ch > Seneca > 27
Seneca, de Beneficiis, 6, XXVI. <<<     >>> XXVIII.

Seneca, de Beneficiis, 6, XXVII.

1 "Simul, inquit, ut possim ferre illi opem, precor". Primum, ut te in media parte voti tui occupem, iam ingratus es; nondum audio quid illi velis praestare; scio, quid illum velis pati. Solticitudinem illi et metum, et maius aliquod imprecaris malum: optas, ut ope indigeat; hoc contra illum est: optas ut tua indigeat ope; hoc pro te est: non succurrere vis illi, sed solvere. Qui sic properat, ipso solvi vult, non solvere. Ita quod unum in voto tuo honestum videri poterat, ipsum turpe et ingratum est, nolle debere; optas enim, non ut tu facultatem habeas referendae gratiae, sed ut ille necessitatem implorandae. Superiorem te facis, et, quod nefas est, bene meritum ad pedes tuos mittis; quanto satius est, honesta voluntate debere, quam per malam rationem solvere? Si infitiareris quod acceperas, minus peccares: nihil enim nisi quod dederat, amitteret; nunc vis illum subiici tibi iactura rerum suarum, et status mutatione in id devocari, ut infra beneficia sua iaceat: gratum te putabo? coram eo, cui prodesse vis, opta. Votum tu istud votas, quod inter gratum et inimicum potest dividi? quod non dubites adversarium et hostem fecisse, si extrema taceantur? Hostes quoque optaverunt capere quasdam urbes, ut servarent: et vincere quosdam, ut ignoscerent; nec ideo non hostilia vota: in quibus, quod mitissimum est, post crudelitatem venit. Denique qualia esse iudicas vota, quae nemo tibi minus volet, quam is pro quo fiunt, succedere? pessime cum eo agis, cui vis a diis noceri, a te succurri: inique cum ipsis diis. Illis enim durissimas partes imponis, tibi humanas; ut tu prosis, dii nocebunt? Si accusatorem submitteres, quem deinde removeres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret; quid interest, utrum istud fraude tentetur, an voto? nisi quod potentiores illi adversarios quaeris. Non est quod dicas: "Quam enim illi iniuriam facio"? Votum tuum aut supervacuum est, aut iniuriosum: immo iniuriosum, etiamsi irritum. Quidquid non efficis, dei munus est: iniuria vero, quidquid optas. Sat est: tibi non aliter debemus irasci, quam si feceris.
Seneca HOME

bav1547.196

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik