monumenta.ch > Seneca > 25
Seneca, de Beneficiis, 6, XXIV. <<< >>> XXVI.
Seneca, de Beneficiis, 6, XXV.
1 His ingratis, et repudiantibus beneficia non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diverso nimis grati; qui aliquid incommodi precari solent his quibus obligati sunt; aliquid adversi, in quo affectum memorem accepti beneficii approbent. An hoc recte faciant, et pia voluntate, quaeritur: quorum animus simillimus est pravo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exsilium, ut desertam fugientemque comitentur: optant inopiam, ut magis desideranti donent: optant morbum, ut assideant: et quiquid inimicus optaret, amantes uouent. Fere idem itaque exitus est odii, et amoris insani.2 Tate quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad beneficium iniuria veniunt: quum satius sit vel cessare, quam per scelus officio locum quaerere. Quid si gubernator a diis tempestates infestissimas et procellas petat, ut gratior ars sua periculo fiat? quid si imperator deos oret, ut magna vis hostium, circumfusa castris, fossas subito impetu compleat, et vallum trepidante exercitu convellat, et in ipsis portis infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lapsis profligatisque succurrat? Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui deos contra eum advocant, cui ipsi affuturi sunt, et ante illos sterni, quam erigi volunt. Inhumana ista perverse grati animi natura est, contra eum optare, cui honeste deesse non possis.
Seneca HOME
bav1547.194
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik