monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24
Seneca, de Beneficiis, 6, XXIII. <<<     >>> XXV.

Seneca, de Beneficiis, 6, XXIV.

1 Non vides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam cogant? Flentium corpora, ac repugnantium, diligenti cura fovent: et ne membra libertas immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt: et mox liberalia studia inculcant, adhibito timore nolentibus. Ad ultimum, audacem iuventam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant. Adolescentibus quoque, ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiiciunt, vis adhibetur ac servitus. Itaque beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus.accipimus, dum aut nescimus, aut nolumus.
Seneca HOME

bav1547.193

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik